- PROPALA
- PROPALAapud Iustin. l. 35. c. 1. Antiochenses —— subor. nant porpalam quendam, sortis extremoe iuvenem etc. in Oberti Gifanii Observationibus in L. L. est. qui propalam, velut, ante palum, et de palo pendentes merces habet et vendit. Addit, eam vocem ubique fere per errorem esse mutatam in Propola, quoe vox tamen groeca est. et proxenetam seu venditionis conciliatorem significat, teste Polluce l. 7. c. 2. Vide quoque Habr. Turnebum, Adversar. l. 1. c. 1. Scaliger tamen in Culicem, p. 42. statuit, Propala non etymologiae, sed parvae libration um consuetudinis esse scripturam, pro Propola: hoc autem esse ortum, non a mere Graeco προκώλης, qui est proxeneta et pararium Seneca; sed esse ex Graeco πωλεῖν et Lat. praepostitione conflatum, ac significare eum, qui primus vendat merces, quas in porta anticipat, et, ut Persius ait, Sat. 5. v. 136, primus tollat pipera sitiente camleo, ut prior vendat. Quod manifeste innuit Lucillius, citatus a Nonio, ut infra videbimus voce Propoloe. Quamquam etiam in his Lucillianis Propala nonnulli libri habent: item in Varrone, de Re R. l. 3. c. 14. Quin et in illis Ciceronis in Pisonem, c. 27. Panis et vinum a propala, atque de capa: MSS: Palatinorum et editionum veter. hanc esse scripturam, monet Gruterus etc. Cl. Berneggerus, Not. ad Iustinum d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.